monumenta.ch > Victricius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 6, 7
Vestra sunt haec praecepta, charitatem non aemulari, non quaerere illa, quae sua sunt .Unde non ambigo quod secundum hominem vilioris loci vos tangat iniuria. Angusta nimis, homines ista perpendunt. Divinitas gradum respuit, nec loco nec tempore definitur. Unitatis nulla subiectio est. Nec mirum, si nihil est vobis in substantia terrena difficile, quibus totum est in spiritus luce commune. Maior tamen erit vestrarum gloria potestatum, si defendatis laboriosos, si tuemini hostibus subiacentes. Tegant arma, quos volunt, nos vestrae acies, vestra signa custodient.